Vita Caroli читать онлайн

Скачать книгу Vita Caroli

6lib.ru - Электронная Библиотека
Название книги: Vita Caroli
Автор(ы): Carolus iv
Жанр: Европейская старинная литература
Адрес книги: http://www.6lib.ru/books/Vita-Caroli-162575.html

Capitulum I
Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et meliorem eligere. Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est, ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: «Et sine ipso factum est nichil». Quomodo autem factum est nichil peccatoris opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas. Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur, desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: «Quod factum est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum.» Quomodo autem faciemus vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: «Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Qui vivunt de tali cibo s
1 2 3 4 5 6 ... 87 88
Навигация с клавиатуры: следующая страница - или пробел, предыдущая -
Тёмный фон Светлый фон

Загрузка

Загрузка ...