de egestate et fragilitate vestra a domino. Et sapiencia vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium vestrum et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem gaudebunt. Cogitaciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit vos facere iusticiam et iudicium. Revelabit vobis secreta, scrutinium iustum ostendet vobis et non palliabit vir astutus maliciam suam ante faciem vestram, quia spiritus sapiencie et intellectus domini erit in vobis. Et velabuntur oculi iniustorum coram vobis, tolletque deus de cordibus eorum verbum, et amentes erunt proposiciones eorum. Iustus autem salvabit vitam suam, sicque erit honor regis, quia honor regis iudicium diligit. Et sceptra vestra florebunt coram domino, quia porrexistis ea lapso et inopem extraxistis de laqueo venancium. Diademataque vestra splendebunt, et facies vestre illustrabuntur, quia oculi sapiencium in ipsa respicient et laudabunt dominum dicentes: «Adiciat dominus dies regis super dies eius.» In generacione iustorum benedicetur semen vestrum. Avariciam si odio habueritis, affluent vobis divicie; quibus nolite cor apponere, sed thesaurisate vobis sapienciam, quoniam in possessione eius multa dominacio. Avarus autem non dominatur, sed subditus est pecunie dicioni. Perversa consorcia atque consilia fugite, quia cum sanctis sancti eritis, et cum perversis pervertemini; morbus namque contagiosus est peccatum. Apprehendite igitur disciplinam domini, ne quando irascatur, et pereatis de via iusta, cum in brevi exarserit ira eius. Si peccare vos contigerit, tedeat animam vestram vite vestre, donec recurratis ad fontem pietatis et misericordie. Quamquam humanum sit peccare, diabolicum tamen est perseverare. Nolite peccare
Навигация с клавиатуры: следующая страница -
или ,
предыдущая -